XLIII.
[1] Proinde cum dicit, Itaque confisi semper, et scientes quod cum immoramur in corpore peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem: manifestum est hoc quoque non pertinere ad offuscationem carnis quasi separantis nos a domino: [2] et hic enim exhortatio fastidiendae vitae huius obvertitur, siquidem peregrinamur a domino quamdiu vivimus, per fidem incedentes non per speciem, id est spe non re. [3] Et ideo subiungit, Fidentes autem et boni ducentes magis peregrinari a corpore et immorari ad dominum, scilicet ut per speciem magis incedamus quam per fidem, per rem potius quam per spem. [4] Vides quam et hic corporum contemptum ad martyriorum praestantiam referat: nemo enim peregrinatus a corpore statim immoratur penes dominum nisi ex martyrii praerogativa, paradiso scilicet, non inferis, deversurus. [5] Defecerant autem apostolo verba ad significandum de corpore excessum, an ratione etiam nove loquitur? Temporalem enim absentiam a corpore volens significare peregrinari nos ab eo dixit, quoniam qui peregrinatur etiam revertetur in domicilium. [6] Exinde iam ad omnes, Gestimus, inquit, sive peregrinantes sive immorantes placibiles esse deo: omnes enim manifestari nos oportet pro tribunali Christi Iesu. Si omnes, et totos: si omnes, et interiores et exteriores, id est tam animas quam et corpora. Ut unusquisque, inquit, reportet quae per corpus secundum quae gessit, bonum sive malum. [7] Hoc iam quomodo legas quaero: quasi turbate enim per hyperbaton struxit: utrumne 'quae per corpus reportanda erunt' an 'quae per corpus gesta sunt'? [8] Sed et si 'quae per corpus reportanda sunt', corporalis indubitate resurrectio est: et si 'quae per corpus gesta sunt', per corpus utique pensanda sunt per quod et gesta sunt. [9] Ita totus hic a capite tractatus apostoli, tali clausula detextus qua carnis resurrectio ostenditur, secundum haec erit intellegendus quae cum clausula consonant.