I.
[1] Paenitentiam hoc genus homines quod et ipsi retro fuimus, caeci sine domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quandam esse quae obveniat de offensa sententiae prioris. [2] Ceterum a ratione eius tantum absunt quantum ab ipso rationis auctore. Quippe res dei ratio quia deus omnium conditor nihil non ratione providit disposuit ordinavit nihilque non ratione tractari intellegique voluit. [3] Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est quia nullius omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes inminentem saeculo procellam evitare non norunt. [4] Quam autem in paenitentiae actu inrationabiliter deversentur, vel uno isto satis erit expedire cum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Paenitet fidei amoris simplicitatis liberalitatis patientiae misericordiae: [5] prout quid in ingratiam cecidit, semetipsos execrantur quia benefecerint, eamque maxime paenitentiae speciem quae optimis operibus inrogatur in corde figunt meminisse curantes ne quid boni rursus praestent. Contra paenitentiae malorum levius incubant: denique facilius per eandem delinquunt quam per eandem recte faciunt.
![pattern](/img/pattern.png)