IV.
[1] Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu, seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit dicens ad populum: paenitere et salvum faciam te. [2] Et rursus: vivo, inquit, dicit dominus et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, quae praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis — immo me minor: ego enim praestantiam in delictis meam agnosco — ita invade, ita amplexare ut naufragus alicuius tabulae fidem. [3] Haec te peccatorum fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes dominum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias, illa arbor quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. [4] Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea, quibus offendimur, nosse permittimus: obsequi enim ratio in similitudine animorum constituta est.
[5] De bono paenitentiae enumerando diffusa et per hoc magno eloquio committenda materia est: nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. [6] Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare; neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit: ad exhibitionem obsequi prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. [7] 'Bonum est paenitere an non? Quid revolvis? deus praecepit! Atenim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur; invitat praemio: salute; iurans etiam, vivo dicens cupit credi sibi. [8] O beatos nos quorum causa deus iurat; o miserrimos si nec iuranti domino credimus! Quod iterum deus tantopere conmendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et adgredi et custodire debemus, ut in adseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus.
