• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De paenitentia De Paenitentia

VIII.

[1] Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat: desertam dilectionem Ephesiis inputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laudicenos divitiis fidentes obiurgat: et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. [2] Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti, dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset: Non, ait, qui ceciderit, resurget et qui aversatus fuerit, convertetur? [3] Ille est scilicet, ille [est] qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli et qui illic angeli paenitentia hominis; heus tu peccator, bono animo sis: vides ubi de tuo gaudeatur! [4] Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt ? Quod mulier dragmam perdit et requirit et repperit, [et] amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? [5] Errat et una pastori ovicula, sed grex una carior non erat; una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tamen invenitur et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat. [6] Illum etiam mitissimum patrem non tacebo qui prodigum filium revocat et post inopiam paenitentem libens suscipit, inmolans vitulum praeopimum convivio gaudium suum exornat: quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat.

[7] Quis ille nobis intellegendus pater ? Deus scilicet: tam pater nemo, tam pius nemo. [8] Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet quia redisti magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur, sed si paeniteas ex animo, si famem tuam cum saturitate mercennariorum paternorum conpares, si porcos inmundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum Deliqui dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus. [9] Tantum relevat confessio delictum quantum dissimulatio exaggerat; confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Paenitentia
Übersetzungen dieses Werks
De la pénitence vergleichen
On Repentance vergleichen
Über die Busse (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Repentance

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung