V.
[1] Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam uobis suggeruntur, nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et iustitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam quod simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Deo placere.
[2] In illum enim delinquunt quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt. Displicet nimirum illis plastica Dei; in ipsis redarguunt et reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim cum emendant, cum adiciunt, utique ab aduersario artifice sumentes additamenta ista, [3] id est a diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret nisi qui et spiritum hominis malitia transfigurauit? Ille indubitate huiusmodi ingenia concinnauit ut in nobis quodam modo manus Deo inferret. [4] Quod nascitur opus Dei est. Ergo quod infingitur diaboli negotium est. Diuino operi Satanae ingenia superducere quam scelestum est! Serui nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur; milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De aduersario enim eius in cuius manu sis aliquid usui postulare transgressio est. Christianus a malo illo adiuuabitur? Nescio an hoc nomen ei perseueret. Erit enim eius de cuius doctrinis instrui concupiscit. [5] Quantum autem a uestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomini christiano faciem fictam gestare quibus simplicitas omnis indicitur, effigie mentiri quibus lingua non licet, appetere quod datum non sit quibus alieni abstinentia traditur, adulterium in specie exercere quibus studium pudicitiae est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, liniamenta eius in uobis non custodientes?
