XV.
[1] Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut definit Hermogenes, inuenitur bonum iam ex nihilo factum ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? Immo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit diuina uirtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. [2] Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo, sequetur ut ex conuersione processerit materiae contra denegatam aeterni conuersionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse; necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negauit procedere potuisse. [3] Ceterum si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat de cuius arbitrio uidebitur factum sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus qui, cum eadem uirtute et uoluntate debuisset omnla bona ex materia protulisse aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit sed etiam mala, utique aut uolens esse mala, si poterat efficere ne esse
