XLI.
[1] Reuertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. 'Inconditus et [in]confusus et turbulentus fuit materiae motus'; sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? Cum enim uis materiam nec bonam nec malam inducere, 'Igitur,' inquis, 'subiacens materia aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum uergit.' Si aequalis momenti, iam non turbulentus nec caccabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediam, quod aiunt, gina ten exin librato impetu ferebatur. Haec inquies non est, haec turbulenta et passiuitas non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis neutram partem inclinantis. Plane si huc et illuc aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis et turbulentiae denotari mereretur. [2] Porro si neque ad bonum neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur, ut ex hoc quoque materia determinabilem apparet cuius motus [nec mala] nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum uergebat, inter utrumque ab utroque pendebat et hoc nomine ab utroque determinabatur. [3] Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum. Materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc deuergens in loca non deuergebat in quibus erat bonum et malum. Dans autem locum bono et malo corporalia ea facis faciendo localia, quia quae locum habent prius est ut corporalia sint ---- denique incorporalia proprium locum non haberent nisi in corpore, cum corpori accedunt ----, bonum autem et malum non deuergens materia ut ad corporalia aut localia non deuergebat. Bonum ergo et malum erras si substantias esse uis; substantias enim facis quibus loca adsignas, loca autem adsignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis.