VII.
[1] Si minorem et inferiorem materiam deo et idcirco diuersam ab eo et idcirco incomparabilem illi contendit, ut maiori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, immo omnibus maiorem et sublimiorem. Sicut enim cetera quae nascuntur aut finiunt et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini quae et initio, admittunt ea quae deus non capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino nec factus est. Et materiae autem status talis est. [2] Igitur ex duobus aeternis ut innatis, ut infectis, deo atque materia, ob eandem rationem communis status ex aequo habentibus id quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem, neutrum dicimus altero esse minorem siue maiorem, neutrum altero humiliorem siue superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae felicitatis quae censetur aeternitas. [3] Neque enim proximi erimus opinionibus nationum quae, si quando coguntur deum confiteri, tamen et alios infra illum uolunt. Diuinitas autem gradum non habet, utpote unica; quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderi[n]t utrobique, quia minor se nusquam poterit esse. [4] Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori, dicere audentem: 'et ego prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio sine fine, ambo sine auctore sine deo. Quis me deo subicit contemporali coaetaneo? Si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. Aut ego sum deus et ille materia, quia ambo sumus quod alter est nostrum'? Putas itaque materiam deo non comparasse quam scilicet subiciat illi?
