• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) Adversus Valentinianos

14

[1] namque Enthymesis sive iam Achamoth, quod abhinc scripta hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. certe nec forma nec facies ulla, defectiva scilicet et abortiva genitura. dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae, non etiam scientiae, forma. [2] et tamen cum aliquo peculio relinquitur, id erat odor incorruptibilitatis quo compos se casus sui potiorum desiderio suppararetur. hac misericordia functus non sine Spiritus Sancti societate recurrit Christus in Pleroma. usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere: Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de matre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. [3] accipit Christi a quo derelictam se statim senserat desiderium. itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere. quem si omnino non noverat ut invisibiliter operatum quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? tamen temptavit et fortasse adprehendisset si non idem Horos qui matri eius tam prospere venerat nunc tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam “Iao” — quasi “porro quirites” aut “fidem Caesaris.” [4] inde invenitur “Iao” in scripturis. ita depulsa quominus pergeret nec habens supervolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta ut passioni illi suae intricata multiplici atque perplexae, omni genere eius coepit adfligi: maerore quod non perpetrasset inceptum, metu ne sicut luce ita et vita orbaretur, tum ignorantia. nec ut mater eius, illa enim Aeon, at haec pro conditione deterius insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum a quo vivificata fuerat et in hanc ipsam conversionem temperata.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Adversus Valentinianos
Translations of this Work
Against the Valentinians Compare
Contre les Valentiniens Compare
Gegen die Valentinianer. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy