22
[1] tolerabilior infamia est apud illos in diabolum vel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. [2] et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt ut spiritalem natura quam Demiurgum et animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.