8
[1] ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloria fruticasset huic numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offere, alios ebulliunt fetus — proinde coniugales per copulam utriusque naturae: hac et Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt; illac Homo et Ecclesia duos amplius aequiperando parentibus, quia et ipso duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt. [2] reddo nunc nomina quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo: [3] in scholis Karthaginensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum virum fortem peroraret “venio (inquit) ad vos, optimi cives, de proelio cum Victoria mea, cum Felicitate vestra, Ampliatus Gloriosus Fortunatus Maximus Triumphalis.” et scholastici statim familiae Phosphori φευ acclamant. [4] audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum; acclama familiae Ptolomaei φευ. hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. videamus quae sint istorum privilegia numerorum — quaternarii et octonarii et duodenarii. [5] interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum — quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et Sterceiae et Syntrophi nominantur?
