XXXVII. DE AETATE ANIMAE.
[1] Omnem autem hominis in utero serendi struendi fingendi paraturam aliqua utique potestas diuinae uoluntatis ministra modulatur, quamcumque illam rationem agitare sortita. Haec aestimando etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in lucem. Nos officia diuina angelos credimus. [2] Ex eo igitur fetus in utero homo, a quo forma completa est. Nam et Mosei lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum iam illi uitae et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre uiuendo cum matre plurimum communicat sortem. [3] Dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. Legitima natiuitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem natiuitatis humanae. [4] Ego ad deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur quanto disciplinae numero renascimur. Sed et cum septimo mense natiuitas plena est facilius quam octauo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est dei conditio, eo mense interdum producatur dei imago. Concessum est properare natiuitati et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis et requietis et regni. Ideo ogdoas nos non creat; tunc enim nuptiae non erunt. [5] Societatem carnis atque animae iamdudum commendauimus a congregatione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem; perinde nunc et a natiuitate defendimus, inprimis quod simul crescunt, sed diuisa ratione pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. Ceterum animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur atque ita et defectura credatur; sed uis eius, in qua naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. [6] Constitue certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. Dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non, dum augetur; etsi sic quoque augetur, dum extenditur: licet enim habitu augeri, cum statu non licet. [7] Tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus. Tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae crementa reputanda, non substantiua, sed prouocatiua.
