• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De carne Christi

X

[1] Convertor ad alios aeque sibi prudentes qui carnem Christi animalem adfirmant, quod anima caro sit facta: ergo et caro anima, et sicut caro animalis ita et anima carnalis. et hic itaque causas requiro. si ut animam salvam faceret in semetipso suscepit animam Christus, quia salva non esset nisi per ipsum dum in ipso, non video cur eam carnem fecerit animalem induendo carnem, quasi aliter animam salvam facere non posset nisi carnem factam. [2] cum enim nostras animas non tantum non carneas sed etiam a carne disiunctas salvas praestet, quanto magis illam quam ipse suscepit etiam non carneam redigere potuit in salutem. item cum praesumant non carnis sed animae nostrae solius liberandae causa processisse Christum, primo quam absurdum est ut animam solam liberaturus id genus corporis eam fecerit quod non erat liberaturus. [3] deinde si animas nostras per illam quam gestavit liberare susceperat, illam quoque quam gestavit nostram gestasse debuerat, id est nostrae formae, cuiuscunque formae est in occulto anima nostra, non tamen carneae. ceterum non nostram animam liberavit si carneam habuit: nostra enim carnea non est. [4] porro si non nostram liberavit quia carneam liberavit, nihil ad nos, quia non nostram liberavit. sed nec liberanda erat quae non erat nostra, ut scilicet carnea: non enim periclitabatur si non erat nostra, id est non carnea. sed liberatam constat illam. ergo non fuit carnea, et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam periclitabatur. iam ergo si anima non fuit carnalis in Christo, nec caro potest animalis fuisse.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De carne Christi
Translations of this Work
De la chair de Jesus-Christ Compare
On the Flesh of Christ Compare
Über den Leib Christi. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the flesh of Christ

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy