XI
[1] Sed aliam argumentationem eorum convenimus, exigentes cur animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur habuisse. 'Deus enim inquiunt gestivit animam visibilem hominibus exhibere faciendo eam corpus quae retro invisibilis extiterit, natura nihil sed nec semetipsam videns prae impedimento carnis huius, ut etiam disceptaretur nata sit anima an non, mortalis an non: itaque animam corpus effectam in Christo ut eam nascentem et morientem et, quod sit amplius, resurgentem videremus.' [2] et hoc autem quale erit, ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci, ut sic ostenderetur dum id fit cui latebat, id est caro? tenebras videlicet accepit ut lucere possit. denique ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima, dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi incorporalem an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. [3] et tamen cum invisibilem dicant corporalem constituunt, habentem quod invisibile sit: nihil enim habens invisibile quomodo potest invisibilis dici? sed nec esse quidem potest, nihil habens per quod sit: cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod est. [4] si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. omne quod est corpus est sui generis: nihil est incorporale nisi quod non est. habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit, mendacium si aliud animam quam quod erat demonstravit, infirmitas si id quod erat demonstrare non valuit. [5] nemo ostendere volens hominem cassidem aut personam ei inducit: hoc autem factum est animae si in carne conversa alienam induit superficiem. sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit quicquid est anima, proinde et impossibile deo non erat, et proposito eius congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam per carnis in illam humanae defensionem. [6] 'Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri.' redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluit incedere animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam carneam sed induens eam carne.
