XIV
[1] 'Sed et angelum,' aiunt, 'gestavit Christus.' qua ratione? 'Qua et hominem.' eadem ergo est et causa. ut hominem gestaret Christus salus hominis fuit causa, scilicet ad restituendum quod perierat. homo perierat, hominem restitui oportuerat. ut angelum gestaret Christus nihil tale de causa est. [2] nam etsi angelis perditio reputatur in ignem praeparatum diabolo et angelis eius, nunquam tamen illis restitutio repromissa est: nullum mandatum de salute angelorum suscepit Christus a patre. quod pater neque repromisit neque mandavit, Christus administrare non potuit. cui igitur rei angelum quoque gestavit nisi ut satellitem forte cum quo salutem hominis operaretur? [3] idoneus enim non erat dei filius qui solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente deiectum? ergo iam non unus deus nec unus salutificator, sed duo salutis artifices, et utique alter altero indigens. an vero ut per angelum liberaret hominem? cur ergo ipse descendit, ad id quod per angelum erat expediturus? si per angelum, quid et ipse? si per se, quid et angelus? dictus est quidem magni consilii angelus, id est nuntius, officii non naturae vocabulo: magnum enim cogitatum patris, super hominis scilicet restitutionem, adnuntiaturus saeculo erat. non ideo tamen sic angelus intellegendus ut aliqui Gabriel aut Michael. [4] nam et filius a domino vineae mittitur ad vinitores, sicut et famuli, de fructibus petitum: sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius quia famulorum successit officio. facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium angelum (id est nuntium) patris, quam angelum in filio. sed cum de [filio] ipso sit pronuntiatum, Minuisti eum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse, sic infra angelos deminutus dum homo fit, qua caro et anima, et filius hominis? [5] qua autem spiritus dei et virtus altissimi non potest infra angelos haberi, deus scilicet et dei filius. quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum gestat. poterit haec opinio Hebioni convenire qui nudum hominem et tantum ex semine David, id est non et dei filium, constituit Iesum--plane prophetis aliquo gloriosiorem--ut ita in illo angelum fuisse dicatur quemadmodum in aliquo Zacharia: [6] nisi quod a Christo nunquam est dictum, Et ait mihi angelus qui in me loquebatur. sed nec quotidianum illud omnium prophetarum, Haec dicit dominus: ipse enim erat dominus, coram et ex sua auctoritate pronuntians, Ego autem dico vobis. quid ultra ad haec? Esaiam exclamantem audi, Non angelus neque legatus sed ipse dominus salvos eos fecit.
