II
[1] Plane nativitas a Gabriele adnuntiatur: quid illi cum angelo creatoris? et in virginis utero conceptus inducitur: quid illi cum [Esaia] propheta creatoris? odit moras, qui subito Christum de caelo deferebat. aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris census et diversoria angusta et sordidos pannos et dura praesepia: viderit angelica multitudo deum suum noctibus honorans: servent potius pecora pastores, et magi ne fatigentur de longinquo: dono illis aurum suum: [2] melior sit et Herodes ne Hieremias glorietur: sed nec circumcidatur infans, ne doleat, nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu oblationis, nec in manus tradatur Simeoni, ne senem moriturum exinde contristet: taceat et anus illa, ne fascinet puerum. his opinor consiliis tot originalia instrumenta Christi delere, Marcion, ausus es, ne caro eius probaretur. [3] ex quo, oro te: exhibe auctoritatem: si propheta es praenuntia aliquid, si apostolus praedica publice, si apostolicus cum. apostolis senti, si tantum Christianus es crede quod traditum est: si nihil istorum es, merito dixerim, morere. [4] nam et mortuus es, qui non es Christianus, non credendo quod creditum Christianos facit: et eo magis mortuus es quo magis non es Christianus qui cum fuisses excidisti rescindendo quod retro credidisti, sicut et ipse confiteris in quadam epistula et tui non negant et nostri probant. [5] igitur rescindens quod credidisti iam non credens rescidisti: non tamen quia credere desisti recte rescidisti, atquin rescindendo quod credidisti probas ante quam rescinderes aliter fuisse: quod credidisti aliter, illud ita erat traditum. porro quod traditum erat id erat verum, ut ab eis traditum quorum fuit tradere: ergo quod erat traditum rescindens, quod erat verum rescidisti. nullo iure fecisti. [6] sed plenius eiusmodi praescriptionibus adversus omnes haereses alibi iam usi sumus: post quas nunc ex abundanti retractamus, desiderantes rationem qua non putaveris natum esse Christum.
