V
[1] Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et passiones dei: aut prudentiam dicant deum crucifixum. aufer hoc quoque, Marcion, immo hoc potius. quid enim indignius deo, quid magis erubescendum, nasci an mori, carnem gestare an crucem, circumcidi an suffigi, educari an sepeliri, in praesepe deponi an in monimento recondi? sapientior eris si nec ista credideris. sed non eris sapiens nisi stultus in saeculo fueris, dei stulta credendo. [2] an ideo passiones a Christo non rescidisti quia ut phantasma vacabat a sensu earum? diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse. sed iam hic responde, interfector veritatis: nonne vere crucifixus est deus? nonne vere mortuus est ut vere crucifixus? nonne vere resuscitatus ut vere scilicet mortuus? [3] falso statuit inter nos scire Paulus tantum Iesum crucifixum, falso sepultum ingessit, falso resuscitatum inculcavit? falsa est igitur et fides nostra, et phantasma erit totum quod speramus a Christo, scelestissime hominum, qui interemptores excusas dei: nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus. parce unicae spei totius orbis: quid destruis necessarium dedecus fidei? quodcunque deo indignum est mihi expedit: salvus sum si non confundar de domino meo: Qui me, inquit, confusus fuerit, confundar et ego eius. [4] alias non invenio materias confusionis quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum. crucifixus est dei filius: non pudet, quia pudendum est. et mortuus est dei filius: prorsus credibile est, quia ineptum est. et sepultus resurrexit: certum est, quia impossibile. [5] sed haec quomodo vera in illo erunt si ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur quod moreretur quod sepeliretur et resuscitaretur, carnem scilicet hanc sanguine suffusam ossibus substructam nervis intextam venis implexam, quae nasci et mori novit, humanam sine dubio ut natam de homine? ideoque mortalis haec erit in Christo quia Christus homo et filius hominis. [6] aut cur homo Christus et hominis filius si nihil hominis et niliil ex homine, nisi si aut aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis quam ex homine, aut aliud est Maria quam homo, aut homo deus Marcionis? aliter non diceretur homo Christus sine carne, nec hominis filius sine aliquo parente homine, sicut nec deus sine spiritu dei nec dei filius sine deo patre. [7] ita utriusque substantiae census hominem et deum exhibuit, hinc natum inde non natum, hinc carneum inde spiritalem, hinc infirmum inde praefortem, hinc morientem inde viventem. quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae cuiusque veritate dispuncta est, eadem fide et spiritus et carnis: virtutes spiritus dei deum, passiones carnem hominis probaverunt. [8] si virtutes non sine spiritu, perinde et passiones non sine carne: si caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. quid dimidias mendacio Christum? totus veritas fuit. [9] maluit, credo, nasci quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum, ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem, ut phantasma auribus fuerit sermo eius per imaginem vocis. fuit itaque phantasma etiam post resurrectionem cum manus et pedes suos discipulis inspiciendos offert, Aspicite, dicens, quod ego sum, quia spiritus ossa non habet sicut me habentem videtis-- 10] sine dubio manus et pedes et ossa quae spiritus non habet, sed caro. quomodo hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a deo optimo et simplici et bono tantum infers Iesum? ecce fallit et decipit et circumvenit omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contactus. ergo iam Christum non de caelo deferre debueras sed de aliquo circulatorio coetu, nec deum praeter hominem sed magum hominem, nec salutis pontificem sed spectaculi artificem, nec mortuorum resuscitatorem sed vivorum avocatorem: nisi quod et si magus fuit, natus est.
