VIII
[1] Solis istis capitulis quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles secundum veritatem integri et incorrupti evangelii interpretatis, satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis. [2] sed quoniam et isti Apelleiaci carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam et idcirco indignam Christo et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo eos de sua paratura repercutere. angelum quendam inclitum nominant qui mundum hunc instituerit et instituto eo paenitentiam admiserit. [3] et hoc suo loco tractavimus-- nam est nobis et ad illos libellus--an qui spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit ad ea opera dignum aliquid paenitentia fecerit. eum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretantur. teste igitur paenitentia institutoris sui peccatum erit mundus, siquidem omnis paenitentia confessio est delicti quia locum non habet nisi in delicto. [4] si mundus delictum est, qua corpus et membra delictum erit perinde et caelum et caelestia cum caelo: si caelestia, et quicquid inde conceptum prolatumque est. mala arbor malos fructus edat necesse est. caro igitur Christi de caelestibus structa de peccati constat elementis, peccatrix de peccatorio censu, et pars iam erit eius substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem Christo dedignantur inducere. [5] ita si nihil de ignominia interest, aut aliquam purioris notae materiam excogitent Christo quibus displicet nostra, aut eam agnoscant qua etiam caelestis melior esse non potuit. legimus plane, Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo: [6] non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, caelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi. et adeo ad spiritum, non ad carnem, caelestem hominem refert, ut quos ei comparat constet in hac carne terrena caelestes fieri, spiritu scilicet: [7] quodsi secundum carnem quoque caelestis Christus, non compararentur illi non secundum carnem caelestes. si ergo qui fiunt caelestes, qualis et Christus, terrenam carnis substantiam gestant, hinc quoque confirmatur ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse caelestem sicut ii sunt qui ei adaequantur.
