Prologus
[1] Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter comple, [2] ut ad eum per oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae desidiam recesseras. [3] Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero regi militaturus, oboedientiae fortissima atque praeclara arma sumis.
[4] In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas, [5] ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero computare non debet aliquando de malis actibus nostris contristari. [6]Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet, [7] sed nec, ut metuendus dominus irritatus a malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam.
[8] Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos scriptura ac dicente: «Hora est iam nos de somno surgere», [9] et apertis oculis nostris ad deificum lumen, attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens: [10] «Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra». [11] Et iterum: «Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis». [12] Et quid dicit? «Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos» [13] «Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant.»
[14] Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum, iterum dicit: [15] «Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos?» [16] Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus: [17] Si vis habere veram et perpetuam vitam, «prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam». [18] Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras, et antequam me invocetis dicam vobis: «Ecce adsum.» [19] Quid dulcius nobis ab hac voce Domini invitantis nos, fratres carissimi? [20] Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae.
[21] Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum evangelii pergamus itinera eius, ut mereamur eum «qui nos vocavit in regnum suum» videre.
[22] In cuius regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curritur, minime pervenitur. [23] Sed interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei: «Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?» [24]Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, [25] dicens: «Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; «[26]» qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua; «[27]» qui non fecit proximo suo malum, qui opprobrium non accepit adversus proximum suum; «[28] qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens, «deduxit ad nihilum», et parvulos cogitatos eius tenuit et allisit ad Christum; [29] qui, timentes Dominum, de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona non a se posse sed a Domino fieri existimantes, [30] operantem in se Dominum «magnificant,» illud cum propheta dicentes: «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; «[31] sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit, dicens: «Gratia Dei sum id quod sum;» [32] et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. [33]Unde et Dominus in evangelio ait: «Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram;» [34] « venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit, quia fundata erat super petram.»
[35] Haec complens Dominus exspectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere. [36] Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae dies ad indutias relaxantur, [37]dicente Apostolo: «An nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit?» [38] Nam pius Dominus dicit: «Nolo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat.»
[39] Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi eius, audivimus habitandi praeceptum, sed si compleamus habitatoris officium. [40] Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae praeceptorum oboedientiae militanda, [41] et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae suae iubeat nobis adiutorium ministrare. [42] Et si, fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire perpetuam, [43] dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, [44] currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat.
[45] Constituenda est ergo nobis dominici schola servitii. [46] In qua institutione nihil asperum, nihil grave, nos constituturos speramus; [47] sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit, [48] non ilico pavore perterritus refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio incipienda. [49] Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, [50] ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes. Amen.