• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Benedict of Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput IX. Quot Psalmi dicendi sunt nocturnis horis

[1] Hiemis tempore suprascripto, in primis versu tertio dicendum: «Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam.» [2] Cui subiungendus est tertius psalmus et gloria. [3] Post hunc, psalmum nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum. [4] Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum antiphonas.

[5] Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et, sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantentur: [6] duo responsoria sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat gloriam. [7] Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilia sua surgant, ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis.

[8] Codices autem legantur in vigiliis divinae auctoritatis, tam veteris testamenti quam novi, sed et expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis catholicis patribus factae sunt.

[9] Post has vero tres lectiones cum responsoria sua, sequantur reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi. [10] Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison. [11] Et sic finiantur vigiliae nocturnae.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Regula Benedicti
Translations of this Work
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) Compare
La règle de Saint Benoît Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy