Caput X. Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus
[1] A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur, [2] excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius subsequatur. [3] Et reliqua omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.