Caput XIV. In natalitiis Sanctorum qualiter Vigiliae agantur
[1] In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus sollemnitatibus, sicut diximus dominico die agendum, ita agatur, [2] excepto quod psalmi aut antiphonae vel lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus autem suprascriptus teneatur.