Caput XV. Alleluia quibus temporibus dicatur
[1] A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis.[2] A Pentecosten autem usque caput quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus psalmis tantum ad nocturnos dicatur. [3] Omni vero dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima, tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero iam antiphona. [4] Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.