Caput XIX. De disciplina psallendi
[1] Ubique credimus divinam esse praesentiam et «oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos,» [2] maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus. [3] Ideo semper memores simus quod ait propheta: «Servite Domino in timore,» [4] et iterum: «Psallite sapienter,» [5] et: «In conspectu angelorum psallam tibi.» [6] Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, [7] et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.