Caput XXII. Quomodo dormiant Monachi
[1] Singuli per singula lecta dormiant. [2] Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant.
[3] Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. [4] Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.
[5] Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; [6] et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia.
[7] Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. [8] Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.