• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Benedict of Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput XXVII. Qualiter debeat esse sollicitus Abbas circa excommunicatos

[1] Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, «quia non est opus sanis medicus sed male habentibus.» [2] Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, [3] qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum «ne abundantiori tristitia absorbeatur,» [4] sed, sicut ait item apostolus, «confirmetur in eo caritas» et oretur pro eo ab omnibus.

[5] Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. [6] Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; [7] et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: «Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis.» [8] Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; [9] cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Regula Benedicti
Translations of this Work
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) Compare
La règle de Saint Benoît Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy