Caput I. De generibus Monachorum
[1] Monachorum quattuor esse genera manifestum est. [2] Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans sub regula vel abbate.
[3] Deinde secundum genus est anachoritarum, id est eremitarum, horum qui non conversationis fervore novicio, sed monasterii probatione diuturna, [4] qui didicerunt contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare,[5] et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, pugnare sufficiunt.
[6] Tertium vero monachorum taeterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura molliti, [7] adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. [8] Qui bini aut terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluntas, [9] cum quicquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere.
[10] Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, [11] semper vagi et numquam stabiles, et propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis.
[12] De quorum omnium horum miserrima conversatione melius est silere quam loqui. [13] His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adiuvante Domino, veniamus.