Caput XXVIII. De iis, qui saepius correcti non emendantur
[1] Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. [2] Quod si nec ita correxerit, aut forte - quod absit - in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: [3] si exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae, [4] et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam - quod maius est - suam et omnium fratrum pro eo orationem, [5] ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. [6] Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: «Auferte malum ex vobis,» [7] et iterum: «Infidelis, si discedit, discedat,» [8] ne una ovis morbida omnem gregem contagiet.