• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Benedikt von Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput XXXI. De Cellarario Monasterii

[1] Cellararius monasterii eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, [2] sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater.

[3] Curam gerat de omnibus; [4] sine iussione abbatis nihil faciat. [5] Quae iubentur custodiat; [6] fratres non contristet. [7] Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.

[8] Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia «qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit.» [9] Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est.

[10] Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. [11] Nihil ducat neglegendum. [12] Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis.

[13] Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, [14] ut scriptum est: «Sermo bonus super datum optimum.» [15] Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat. [16] Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur «qui scandalizaverit unum de pusillis.»

[17] Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. [18] Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt, [19] ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Regula Benedicti
Übersetzungen dieses Werks
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) vergleichen
La règle de Saint Benoît vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung