Caput XXXII. De ferramentis, vel rebus Monasterii
[1] Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, [2] et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. [3] Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.
[4] Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; [5] si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.