Caput XXXV. De septimanariis coquinae
[1] Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, [2] quia exinde maior merces et caritas acquiritur. [3] Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; [4] sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci. [5] Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur; [6] ceteri sibi sub caritate invicem serviant.
[7] Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. [8] Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. [9] Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. [10] Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; [11] qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.
[12] Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, [13] ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. [14] In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.
[15] Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari. [16] Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: «Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me;» [17] quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: «Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina,» [18] et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur.