• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Benedict of Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput XXXVI. De infirmis Fratribus

[1] Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, [2] quia ipse dixit: «Infirmus fui et visitastis me,» [3] et: «Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis.» [4] Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; [5] qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. [6] Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.

[7] Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. [8] Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur - sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. [9] Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.

[10] Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Regula Benedicti
Translations of this Work
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) Compare
La règle de Saint Benoît Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy