Caput XXXVIII. De hebdomadario Lectore
[1] Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur. [2] Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, [3] et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: «Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam;» [4] et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.
[5] Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. [6] Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; [7] si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. [8] Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; [9] nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.
[10] Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere. [11] Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.
[12] Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.