Caput XXXIX. De mensura ciborum
[1] Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus, [2] ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur. [3] Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium.
[4] Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii et cenae: [5] quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis.
[6] Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, [7] remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, [8] quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, [9] sicut ait Dominus noster: «Videte ne graventur corda vestra crapula.»
[10] Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate.
[11] Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.
