Caput XL. De mensura potus
[1] «Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic;» [2] et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. [3] Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. [4] Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.
[5] Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. [6] Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, [7] «quia vinum apostatare facit etiam sapientes.»
[8] Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. [9] Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.