• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Benedict of Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput XLII. Ut post Completorium nemo loquatur

[1] Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. [2] Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: [3] si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, [4] non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.

[5] Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. [6] Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, [7] omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, [8] omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.

[9] Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat - [10] excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, [11] quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Regula Benedicti
Translations of this Work
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) Compare
La règle de Saint Benoît Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy