Caput XLIV. De iis qui excommunicantur, quomodo satisfaciant
[1] Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, [2] nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; [3] et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse.
[4] Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, [5] et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; [6] ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; [7] et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, [8] et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.
[9] Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; [10] hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.