Caput III. De adhibendis ad consilium fratribus
[1] Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, [2] et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. [3] Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est.
[4] Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, [5] et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant. [6] Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere.
[7] In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. [8] Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, [9] neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere. [10] Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. [11] Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum.
[12] Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, [13] sicut scriptum est: «Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis.»