Caput XLVIII. De opera manuum cotidiano
[1] Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.
[2] Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: [3] id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit; [4] ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent; [5] post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet; [6] et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam.
[7] Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur, non contristentur, [8] quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli. [9] Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.
[10] A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora secunda plena lectioni vacent; [11] hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; [12] facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. [13] Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.
[14] In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. [15] In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; [16] qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.
[17] Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, [18] et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit: [19] hic talis si - quod absit - repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; [20] si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. [21] Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus.
[22] Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt.
[23] Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.
[24] Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur. [25] Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.