Caput LII. De Oratorio Monasterii
[1] Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. [2] Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, [3] ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non impediatur alterius improbitate. [4] Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. [5] Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.
