• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Benedict of Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput LVII. De artificibus Monasterii

[1] Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. [2] Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, [3] hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat.

[4] Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. [5] Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, [6] hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur.

[7] In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, [8] sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, [9] «ut in omnibus glorificetur Deus.»

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Regula Benedicti
Translations of this Work
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) Compare
La règle de Saint Benoît Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy