• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Benedict of Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput LX. De Sacerdotibus qui voluerint in Monasterio habitare

[1] Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. [2] Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, [3] nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: «Amice, ad quod venisti?» [4] Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; [5] sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. [6] Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, [7]illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.

[8] Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; [9] et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Regula Benedicti
Translations of this Work
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) Compare
La règle de Saint Benoît Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy