Caput LXIII. De ordine Congregationis
[1] Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit.
[2] Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, [3] sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem.
[4] Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; [5] et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet, [6] quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt. [7] Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, [8] ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit, [9] pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata.
[10] Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. [11] In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, [12] sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia.
[13] Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; [14] ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.
[15] Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem petat. [16] Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, [17] ut fiat quod scriptum est: «Honore invicem praevenientes.»
[18] Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. [19] Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant.