• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Benedikt von Nursia (480-547) Regula Benedicti

Caput V. De oboedientia

[1] Primus humilitatis gradus est oboedientia sine mora. [2] Haec convenit his qui nihil sibi a Christo carius aliquid existimant. [3] Propter servitium sanctum quod professi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae, [4] mox aliquid imperatum a maiore fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in faciendo. [5] De quibus Dominus dicit: «Obauditu auris oboedivit mihi.» [6] Et item dicit doctoribus: «Qui vos audit me audit.» [7] Ergo hi tales, relinquentes statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes, [8] mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino oboedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, [9]et veluti uno momento praedicta magistri iussio et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur.

[10] Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit, [11] ideo angustam viam arripiunt - unde Dominus dicit: «Angusta via est quae ducit ad vitam,» [12] ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio et imperio, in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse desiderant. [13] Sine dubio hi tales illam Domini imitantur sententiam qua dicit: «Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me.»

[14] Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit Deo et dulcis hominibus, si quod iubetur non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmurio vel cum responso nolentis efficiatur, [15] quia oboedientia quae maioribus praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit: «Qui vos audit me audit.» [16] Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia «hilarem datorem diligit Deus.» [17] Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non solum ore sed etiam in corde si murmuraverit, [18] etiam si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui cor eius respicit murmurantem, [19] et pro tali facto nullam consequitur gratiam; immo poenam murmurantium incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Regula Benedicti
Übersetzungen dieses Werks
Die Regel des hl. Benedikt (BKV) vergleichen
La règle de Saint Benoît vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung