Caput LXXI. Ut obedientes sint sibi invicem Fratres
[1] Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, [2] scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum.
[3] Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, [4] de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. [5] Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
[6] Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, [7] vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, [8] mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. [9] Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.