IX.
[1] Si penitus sensus eius interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium quam species stupri. Cum enim dicat maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant, non utique de moribus (nam bonam sollicitudinem non suggillaret), sed de cultu et ornatu et omni studio formae ad inlecebras moliendas sollicitos intellegi uelit, de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri causa est, ecquid uidetur tibi stupri affine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehenduntur quae stupro competunt? [2] Ipse dominus, qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam stuprauit eam in corde suo. Qui autem eam ad ducendum uiderit, minus an plus fecit? Quid si etiam duxerit? quod non faceret, nisi et ad ducendum concupisset et ad concupiscendum uidisset. Nisi si potest duci uxor quam non uideris nec concupieris. [3] Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat. Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena, nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges uidentur matrimonii et stupri differentiam facere, per diuersitatem inliciti, non per condicionem rei ipsius. Alioquin quae res et uiris et feminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cuius concupiscentiam dominus stupro adaequauit. [4] 'Ergo', inquit, 'iam et primas, id est unas nuptias destruis?' Nec immerito, quia et ipsae ex eo constant quod est stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo uirginis principalis est sanctitas, quia caret stupri affinitate. Et cum haec etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad causam continentiae possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praeiudicabunt? Gratus esto, si semel tibi indulsit deus nubere. Gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias. Ceterum abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a modo intellegitur. [5] Non tibi sufficit de summo illo immaculatae uirginitatis gradu in secundum recidisse nubendo, sed in tertium adhuc deuolueris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti, quia nec prohibere plures nuptias uoluit qui de secundis prouocandis retractauit. Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur, tamquam Sodoma et Gomorra, quo die 'uae' illud super praegnantes et lactantes adimplebitur, id est super maritos et incontinentes; de nuptiis enim uteri et ubera et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post finem uiuendi.
