XII.
[1] Scio quibus causationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem. Praetendimus necessitates adminiculorum: domum administrandam, familiam regendam, loculos, claues custodiendas, lanificium dispensandum, uictum procurandum, curas comminuendas. Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum familiae, res spadonum, fortunae militum aut peregrinantium sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus, eo quidem maioris disciplinae, quanto tanti imperatoris? Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o Christiane, ut sine uxore non possis? [2] Nunc et consors onerum domesticorum necessaria est? Habe aliquam uxorem spiritalem. Assume de uiduis fide pulchram, paupertate dotatam, aetate signatam: bonas nuptias feceris. Huiusmodi uxores etiam plures haberi deo gratum est. [3] Sed posteritatem recogitant Christiani, quibus crastinum non est? Haeredes dei seruus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhereditauit? Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc primum bonum, ut diutius uelit uiuere, ipso apostolo festinante ad dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus rerum, temperantissimus in acquisitionibus, postremo securus morietur, relictis filiis, forsitan qui illi parentent. [4] Numquid ergo huiusmodi et rei publicae prospectu aguntur? ne ciuitates deficiant, si suboles non exerceantur, ne legis iura, ne commercia delabantur, ne templa derelinquantur, ne non sint qui acclament 'Christianis leonem!' Haec enim audire desiderant qui filios quaerunt. [5] Sufficiat ad consilium uiduitatis uel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines, quia sapiens quisque numquam libens filios desiderasset. Quid ergo facies, si nouam uxorem de tua conscientia impleueris? dissoluas medicaminibus conceptum? Puto nobis magis non licere nascentem nocere quam et natum. Sed fortasse illo tempore praegnantis uxoris remedium tantae sollicitudini a deo petere audebis, quod in te positum recusasti? [6] Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, iam uel frigidioris aetatis. Satis consulte et imprimis fideliter. Nullam enim credidimus deo uolente sterilem aut anum enixam. Quod adeo magis euenire potest, si quis praesumptione huius prouidentiae suae dei aemulationem prouocarit. Scimus denique quendam ex fratribus, cum propter filiam suam secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem factum quam et iterum maritum.
