I.
[1] Magnum de modico malum scorpio terra suppurat. Tot uenena quot et genera, tot pernicies quot et species, tot dolores quot et colores. Nicander scribit et pingit. Et tamen unus omnium uiolentiae gestus de cauda, non ore; quae cauda erit, quodcumque de postumo corporis propagatur et uerberat. + + + perinde scorpii: series illa nodorum uenenata intrinsecus uenula subtilis arcuato impetu insurgens hamatile spiculum in summo tormenti ratione stringit. [2] Vnde et bellicam machinam retractu tela uegetantem de scorpio nominant. Id spiculum et fistula est patula tenuitate et uirus, qua figit, in uulnus effundit. Familiare periculi tempus aestas; Austro et Africo saeuitia uelificat. In remediis naturalia plurimum; aliquid et magia circumligat; medicina cum ferro et poculo occurrit. [3] Nam et praebibunt quidam festinando tutelam; sed concubitus exhaurit, et denuo sitiunt. Nobis fides praesidium, si non et ipsa percutitur diffidentia signandi statim et adiurandi et iniciendi bestiae calcem. [4] Hoc denique modo etiam ethnicis saepe subuenimus, donati a deo ea potestate, quam apostolus dedicauit, cum morsum uiperae spreuit. Quid ergo promittit stilus iste, si fides de suo tuta est? Vt et alias de suo tuta sit, cum suos scorpios patitur. Acerba mediocritas et istis et genus uarium et uno modo armantur et certo tempore subornantur nec alio quam ardoris. [5] Hoc apud Christianos persecutio est. Cum igitur fides aestuat et ecclesia exuritur de figura rubi, tunc Gnostici erumpunt, tunc Valentiniani proserpunt, tunc omnes martyriorum refragatores ebulliunt calentes et ipsi offendere, figere, occidere. Nam quod sciant multos simplices ac rudes tum infirmos, plerosque uero in uentum et si placuerit Christianos, numquam magis adeundos sapiunt, quam cum aditus animae formido laxauit, praesertim cum aliqua iam atrocitas fidem martyrum coronauit. [6] Itaque primo trahentes adhuc caudam de affectibus applicant aut quasi in uacuum flagellant: haeccine pati homines innocentes? Vt putes fratrem aut de melioribus ethnicum. [7] Siccine tractari sectam nemini molestam? Dehinc adigunt: perire homines sine causa. Perire enim, et sine causa, prima fixura. Exinde iam caedunt: sed nesciunt simplices animae, quid quomodo scriptum sit, ubi et quando et coram quibus confitendum, nisi quod nec simplicitas ista, sed uanitas, immo dementia pro deo mori, ut qui me saluum faciat. [8] Sic is occidet, qui saluum facere debebit? Semel Christus pro nobis obiit, semel occisus est, ne occideremur. Si uicem repetit, num et ille salutem de mea nece expectat? An deus hominum sanguinem flagitat, maxime si taurorum et hircorum recusat? Certe peccatoris paenitentiam manuult quam mortem. Et quomodo non peccatorum desiderat mortem? [9] Haec et si qua alia adinuenta haereticorum uenenorum quem non uel in scrupulum figant, si non in exitium, uel in bilem, si non in mortem? At tu, si fides uigilat, ibidem scorpio pro solea anathema inlidito et relinquito in suo pure morientem. [10] Ceterum, si plagam satiauerit, intimatur uirus et properat in uiscera; statim omnes pristini sensus retorpescunt, sanguis animi gelascit, caro spiritus exolescit, nausea nominis inacrescit. Iam et ipsa mens sibi, quo uomat, quaerit, atque ita infirmitas, semel quae percussa est, sauciatam fidem uel in haeresin uel in saeculum expirat. Et nunc in praesentia rerum est medius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo. [11] Alios ignis, alios gladius, alios bestiae Christianos probauerunt, alii fustibus interim et ungulis insuper degustato martyrio in carcere esuriunt. Nos ipsi ut lepores, destinata uenatio, de longinquo obsedimur, et haeretici ex more grassantur. [12] Itaque tempus admonuit aduersus nostrates bestiolas nostratem [mederi] theriacam stilo temperare. Qui legeris, biberis. Nec amarum potio. Si eloquia domini dulcia super mella et fauos, inde pigmenta sunt. Si lacte et melle promissio dei manat, hoc sapiunt quae illuc faciunt. Vae autem qui dulce in amarum et lumen in tenebras conuertunt! [13] Perinde enim et qui martyriis refragantur salutem perditionem interpretantes tam dulce in amarum quam luceni in tenebras reformant atque ita miserrimam hanc uitam illi beatissimae praeuertendo tam amarum pro dulce quam tenebras pro luce supponunt.