VII.
[1] Incutiat adhuc scorpius homicidam deum uentilans, horrebo plane spurcum blasphemiae flatum de haeretico ore foetentem, sed et talem deum de fiducia rationis amplectar, qua ratione etiam ipse se plus quam homicidam pronuntiauit ex sophiae suae persona, uoce Solomonis. Sophia, inquit, iugulauit filios suos. Sophia sapientia est. Sapienter utique iugulauit, dum in uitam, et rationaliter, dum in gloriam. [2] O parricidii ingenium! O sceleris artificium! O argumentum crudelitatis, quae idcirco occidit, ne moriatur quem occiderit! Et ideo quid sequitur? Sophia in exitibus cantatur hymnis; cantatur enim et exitus martyrum. Sophia in plateis de constantia agit; bene enim filios suos iugulat. [3] Super summos autem muros confisa dicit, cum quidem secundum Eseiam hic exclamat: ego dei sum; et hic uociferatur: in nomine Iacob; et alius inscribit: in nomine Israelis. O bonam matrem! opto et ipse in filios eius redigi, ut ab ea occidar; opto occidi, ut filius fiam. Solum autem iugulat filios suos, an et torquet? Audio enim et alibi dicentem deum: uram illos sicut uritur aurum, et probabo illos sicuti probatur argentum. [4] Vtique per tormenta ignium et suppliciorum, per martyria fidei examinatoria. Scit et apostolus qualem deum adscripserit, cum scribit: si deus filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia condonauit nobis? Vides, quomodo etiam proprium suum filium primogenitum et unigenitum sophia diuina iugulauerit, utique uicturum, immo et ceteros in uitam redacturum. [5] Possum dicere cum sophia dei: Christus est qui se tradidit pro delictis nostris. Iam et semetipsam sophia trucidauit. Verbo non sono solo sapiunt, sed et sensu, nec auribus tantummodo audienda sunt, sed et mentibus. Crudelem deum, qui non intellegit, credit. Quamquam et non intellegenti posita sententia est, quae temeritatem cohibeat aliter intellegendi. [6] Quis enim, inquit, cognouit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit, qui eum instruat, aut uiam intellegentiae quis demonstrauit illi? Sed enim Scytharum Dianam aut Gallorum Mercurium aut Afrorum Saturnum hominum uictima placari apud saeculum licuit, et Latio ad hodiernum Ioui media in urbe humanus sanguis ingustatur, nec quisquam retractat aut non rationem praesumit aliquam aut inaestimabilem dei sui uoluntatem. [7] Si noster quoque deus propriae hostiae nomine martyria sibi depostulasset, quis illi exprobrasset funestam religionem et lugubres ritus et aram rogum et pollinctorem sacerdotem, et non beatum amplius reputasset quem deus comedisset?
