VIII.
[1] Vnum igitur gradum insistimus et in hoc solum prouocamus, an praecepta sint a deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoueris, quia nihil deus non ratione praeceperit. Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit Dauid, non, opinor, ista communis et omnium debitum ---- atquin ista etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis ---- sed illa quae in ipso aditur ex testimonio religionis et proelio confessionis pro iustitia et sacramento. [2] Sicut Eseias, uidete inquit, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo animaduertit; a facie enim iniustitiae perit iustus et erit honor sepulturae eius. Habes hic quoque et praedicationem et remunerationem martyriorum. A primordio enim iustitia uim patitur. [3] Statim ut coli deus coepit, inuidiam religio sortita est. Qui deo placuerat, occiditur, et quidem a fratre. Quo procliuius impietas alienum sanguinem insectaretur, a suo auspicata insectata est denique non modo iustorum, uerum etiam et prophetarum. Dauid exagitatur, Helias fugatur, Hieremias lapidatur, Eseias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur perennes cruoris sui maculas silicibus assignans. Ipse clausula legis et prophetarum nec prophetes, sed angelus dictus contumeliosa caede truncatur in puellae salticae lucar. [4] Et utique qui spiritu dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur etiam patiendo quae et praedicassent. Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae turbam urgeret officii, non ignorauerunt, quid fides, quae sola in illis captiua non fuerat, exigeret, moriendum scilicet aduersus idololatrian. [5] Meminerant enim et Hieremiae scribentis ad eos, quibus illa captiuitas imminebat: et nunc uidebitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari super umeros ostentantes nationibus timorem. Cauete igitur, ne et uos consimiles sitis allophylis et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante, sed dicite in animo uestro: te domine adorare debemus. [6] Itaque dixerunt a deo concepta fiducia, quanto uigore animi condicionales illas minas regis excutiunt: non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio. Est enim deus noster, quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis et ex manibus tuis, et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur nec imaginem tuam auream, quam statuisti, adorabimus. [7] O martyrium et sine passione perfectum! Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea deus texit, ne potestatem eius mentiti uiderentur. Nam et Danielum, nullius praeter dei supplicem et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim utique conclusa et usitata feritas leonum deuorasset, si Darii digna praesumptio de deo falli debuisset. [8] Ceterum pati oportebat omnem dei praedicatorem atque cultorem, qui ad idololatrian prouocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari ueritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum eius, quia nemo uoluisset frustra occidi, nisi compos ueritatis. Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.
